- VULNUS
- VULNUSa plaga distinguitur. Plin. l. 16. c. 12. Aperitur picea parte Solari non plagâ, sed vulnere ablati corticis. Ubi Salmasio plaga est εντομὴ, cum cutis tantum laxatur et scinditur; vulnus τὸ ἕλκος, cum distrahitur et tollitur ac separatur, i. e. ἕλκεται a corpore. Quae tamen saepissime confunduntur. Et quidem Vulnus, ab Aesculapio primum obligatum dicitur, quem et specilli inventorem, Apollinis filium, Arcades venerati sunt. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 17. Priusquam autem curarentur, lymphâ abluebantur atque eluebantur. Papinius Statius, l. 3. Theb. v. 398. ubi de Tydeo, in acie vulnerato,Vulnera dum lymphus Epidaurius eluit Idmon.Quod siccare lymphis dixit Princeps Poetarum, divini operis l. 10. v. 833.----- Tiberini ad fluminis undamVulnere siccabat lymphis, corpusque lavabat.Ubi Servius nove et Physice, inquit, loquutus est. Nam cum aquâ omnia infundantur, hic ait siccari vulnus aquâ, et ratio vera est, quiafluxus sanguinis aquarum frigore continetur. Vide quae de rigidae aquae ad sanguinem supprimendum sacultate, habet Corn. Cellus, l. 5. c. 1. et 26. uti de spongiis Gladiatorum, quibus illi vulnera obturabant, supra: de Herculis vero nodo, quô vulnera praeligavit, Plin. l. 28. c. 6. At contra ea sequiore aevô militaria amulera, priscis illis Hercibus optime ignorata, in usum venêre. suntque hodiernô die in eo plurimis semichristianis, ut Historiae et experientia quottidiana testatur. Cui superstitioni adstipulatus Nahodabeguca, Princeps Malaccae, teste Osoriô de rebus Indic. et Afr. l. 7. in conflictu cum Malacensibus, multis vulneribus conscissus, ita cecidit, ut nullum sanguinem emitteret: cum vero illum nudâssent et armillam ex auro factam, in qua lapis quidam erat inclusus, detraxissent, magna repente vis sanguinis emanavit. Lapidem autem e bestiis quibusdam Siamensibus Cabrisias dictis erui, et mirificam ad sistendum sangumem vim habere, idem addir. De superventu Allobrogum in urbem Genevam A. C. 1602. narrat Sallustius Pharamundus in Car. Allobrog. militum audaciam auxisse initio quaedam incantamenta carminum, quae a Iesuitis Thononianis se accepisse dixerint, praesens contra hostium vires auxilium. Visebantur, ita enim is, in illis cruces, principium Euangelii S. Iohannis, nomina B. Mariae, Iesu, Trinitatis et haud scio, qui ignoti characteres, subsignatis istis Francicâ linguâ: Quicumque hanc schedulam portaverit, eô die non peribit, neque terrâ, neque aquâ, neque gladiô. Nec mendex fuit, licet sollenni suô usus sit Satan. Nam postridie strangulati in aere perierunt. Coeterum unde vis tahs amuletis insit; item an et quatenus iis uti liceat, exponit Ioh. Georg. Godelmannus de curat. Morbor. praestig. l. 1. c. 8. Quando, aiens, res naturales, ut herbae, in certa caeli constitutione collectae, characteres, sigilla, carmina, Euangelium S. Iohannis, quae neque qualitate elementari, nec occultis viribus agere possunt, collo aut coeteris corporis partibus appenduntur, aut ad fugandos Daemones aut ad avertendos globos bombardae, ictus gladii vel hastae; tum illa amuleta fiunt sacramenta Diaboli etc. Et paulo post, Naturalia sunt licita et sunt res, quae suâ sive occultâ qualitate divinitus in prima creatione inditâ, semper eôdem modô agunt in corporibus quibus applicantur, sive suâ sympathiâ sive antipathiâ et quae seqq. Quam sententiam confirmat Camerarius, Hist. Miscell. Cent. 3. c. 30. Etenim haec quoque idololatria est, si vis curandi herbis, plantis, animalibus, metallis, tribuatur, nisi eadem operâ laus ad Deum referatur. Et clarius Augustinus cum Chrysostomo meram esse Idololatriam asserit, si charta aut characteres collo appendantur, quidquid etiam illis inscribatur, si ab ignorantibus factum, sortilegium vero, si a noscentibus interdictum, et fidem nihilominus superstirioni adhibentibus. Vide quoque Plin. Histor. Natur. l. 28. c. 2. et Matth. Berneggerum in Tac. Germ. Quaest. 39. ut et Mos. Amyraldum in vita Lanovii, infra etiam aliquid voce Zipangrini. Quo magislaudari meretur incomparabile uxorum par, Eduardi Angliae Regis et Roberti similiter Regis, quae venenata maritorum vulnera lambendo exsugendoque felicissimô successu, quô Deus tam raram fidem remuneratus est, curâsse leguntur, apud Rodericum Sancium, Histor. Hispan. Part. i. c. 4. Olim vero et inter Sacrorum ritus Vulnera fuêre. Octavius apud Minucium Fel. gentilium idolomaniam perstringens, inter alia, Quid, inquit, ,qui sanguine suô libat et vulneribus suis supplicat, non profanus meliûs esset, quam sic religiosus. Ubi alludit ad morem Gallorum Cybeles, qui non solum sua sibi obscena testâ demetebant, ut paulo post sequitur; sed et arreptô flagrô contortis taeniis lanosi velleris prolixe fimbriatô et multiiugis talis ovium tessellutô, indidem sese commulcabant ictibus, Apuleius, Miles. l. 8. ferrô quoque in se saeviebant, sua inprimis quisque brachia dissecantes, Ibid. sicque illis sectis matrem placantes Deûm, Prudentius, Romanô Mart. Simile quid de Sacerdotibus Baalis exstat 1 Regum c. 18. v. 28. Κατετέμναντο κατα τὸν ἐθισμὸν αὐτῶν εν μαχαίραις καὶ σειρομάςταις, ἕως ἐκχύσεως αἵματος. Dianae, apud Athenagoram Apolog. οἱ δὲ ἐγκόπτουσιν, ἢ εντέμνουσι οἱ περὶ την` Α῎ρτεμιν. ἐῶ γὰρ τοὺς ταῖς μαχαίραις, καὶ τοῖς ἀςτραγάλοις αἰκιζομεν´ου, αὐτοὺς λέγειν, ubi ἀςτραγάλων nomine intelligit μάςτιγα ἀςτραγαλωτὴν, ut Plut. c. Colot. vocat, quod flagrum talis ovium tessellatum vertit Apuleius, ut vidimus: plura hîc passim, ubi de Gallis Sacerdotibus, Bellonariis item. alibique etc. Hinc Vulnerarius, cognomen Archagatho inditum, Lysaniae filio, Peloponnensi, qui primus e Medicis Romam cum venisset L. Aemiliô et M. Liviô Consulib. an. Urb. Cond. 535. ei ius Quititium datum, et taberna in compito Acilio concessa est. Sed mox a saevitia secandi urendique honorificum hoc nomen in alterum minum honestum Carnificis mutatum est, Plin. l. 25. c. 7. et l. 29. c. 1. ex Cassio Hemina. Alias vocabulum id generale, Medicorum id notat genus, quod circa vulnera obliganda curendaque occuparur. de cuiusmodi Medicis Vulnerariis quaedam Freinshemius habet ad Curtium l. 9. c. 5. Quanra vero vulnerum curandorum peritia iam Homericis apud Graecos temporibus fuerit, ex ipsomet Poeta, erudite exponit Theod. Zuingerus, Theatr. Hum. Vitae Volum. V. l. 2. p. 1244. et 1245.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.